- ARDENTES
- ARDENTESapud Anonymum de Miraculis S. Agili c. 5. Deus per eius meritum operatur sanationcs et maxime Ardentium restmguit ignes: Dicuntur, qui igneô quôdam morbô correpti, toti quodammodo ardebant, et membris depastis sensim consumebantur. Morbum hunc Veteres Sacrum ignem vocabant, h. e. crudelem et pessimum, quomodo Donatus ad l. 7. Aen. interpretatur. Ipse Virg. eius meminit Georg. l. 3. v. ult.--- --- Nec longo deinde morantiTempore, contractos artus sacer ignis edebat.Ε᾿ρυσίπελας Graeci vocant, etc. Hinc a diculae S. Genovefae sacrae Lutetiae Parisiorum, Ardentium nomen inditum; quod sub A. C. 1130. sub Ludovico VI. ad feretrum Virginis huius, guô aedificata deinceps fuit locô, complures hâc lue correpti sanati traditi sunt, ut est apud Brolium Hist. Paris. l. 1. Idem factum esle ad aedem Deiparae Parisiensis, ait Flodoardus in Chronico A. C. 945. Nempe ignis haec sacri plaga, in pestilentiae modum, saepius homines, in Gallia maxime, olim pervasit, uti ostendit, plurimis in hanc rem Auctoribus citatis, Car. du Fresne Glossar. Gallis Ardents.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.